Hľadaný výraz: 2Mach 6,4-6, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
4 Nam templum luxuria et comissationibus gentium erat plenum, scortantium cum meretricibus et in sacratis porticibus mulieribus adhaerentium, insuper et intro inferentium ea, quae non licebat; 5 altare etiam plenum erat illicitis, quae legibus prohibebantur. 6 Neque autem sabbata custodiebantur, neque dies sollemnes patrii servabantur, nec simpliciter Iudaeum se esse quisquam confitebatur.

1

mail   print   facebook   twitter